Pontificium Institutum Altioris Latinitatis
Studiorum Ordines et cursus
Pontificium Athenaeum Salesianum
Romae MCMLXIV
DE UNIVERSO STUDIORUM ORDINEEx ipsa Summorum Pontificum documentorum segete supremae gignuntur rationes, quibus Pontificium Institutum Altioris Latinitatis studiorum ordinem digerere et conformare tenetur.
Nam Maximi Ecclesiae Pastores nostrorum. temporum, spectatis rei catholicae utilitatibus, alius ex alio summis laudibus linguarn Latinam et Graecam cumularunt; immo Latinae linguae non modo scientiam, sed vivurn quoque usum. sacrorum admínistris commendare non destiterunt. Qua. in re memorare sufficiat Constitutionem Apostolicara Veterum Sapientia, quae, art. 6, perspicue veritatem. hanc enuntiare non. dubitat, linguam nempe Latinam esse linguam Ecclesiae vivam; quam colere pleniusque cognoscere catholicurn quernque virum, at maxime ecclesiasticum summopere decet.
Prorsus igitur consequitur, ut utriusque cleri sacrorum alumni hanc linguam, quae dici catholica vere potest, scientia et usu perceptam habeant, adec, ut penitius in tot Ecclesiae vitae fontes immitti ac plenius aeternarurn veritatum lucem haurire queant.
Propterea Pontificiurn Institutum Altioris Latinitatis, ut finern hunc praecipuura consequeretur, potiores sui muneris esse partes duxit varios studiorurn ordines ita struere atque componere, ut alumni uberrimara huius sermonis scientiam simulque usura quara maxime expeditura obtinere valeant.
Itaque constituit, ut scholas haberet de universa cuiusvis aetatis Latinitate cum primis de christiana (cfr. Const. Apost. Veterum Sapientia, art. 6), easque ita disciplinis instructas, ut Ecclesiae voluntati maxime consuleretur.
Ceterum ipse Summus Pontifex Paulus VI in Litt. Apost. Studia Latinitatis summa studiorum ordinis capita praescribit:
Art. VI: Quae doctrinarum instructio in Instituto tradetur cas complectatur disciplinas primarias et secundarias, per quas alunmus et veterem et recentiorem Latinitatem penitus noscere possit, vias nempe rationesque secutus, quae ad litteras discendas nostris hisce diebus aptissimae putantur.
Ad quam Institutionern accedat necesse est assidua latine seribendi exercitatio, ut discipuli non solum linguae Latinae naturam, vim, praecepta cognitione comprehensa habeant, sed etiam expedite, integre, eleganterque hac lingua scribant.
Omnis igitur Instituti ordinatio in illud unum maxime tendit, ut certus et expeditus habeatur Latinae linguae usus, qui tamen in totius Latinitatis solida cognitione nitatur.
Itaque, ut ad effectura adducantur, quae in allato articuIo VI praecipiuntur, tota doctrinarurn instructio ita constituitur, ut omnes disciplinas, sive primarias sive secundarias tripertito complectatur: disciplinas scilicet ad linguam proprie addiscendam attinentes; disciplinas ad Auctores exponendos pertinentes; disciplinas denique ad subsidiarias notiones tradendas spectantes.1 - DISCIPLINAE AD LINGUAE STUDIUM ATTINENTES
Haec prima disciplinarum classis comprehendit totius rrammaticae studium (phoneticae, morphologiae, syntaxis et 9 stilisticae), linguae latinae historiarn usque ad nostrarn aetatem, componendi doctrinara et orales latini sermonis exercitationes.
Singulae vero grammaticae partes, praesertira syntaxis et stilistica, neque intra unius Aetatis limites coguntur, neque ad quorumdam modo Auctorum normas rediguntur, sed diachronicum, quem dicunt, ordinem sequuntur, ut ad certam formarurn cognitionem tenendam, ad rectum propriumque verborura sententiarumque situm et ordinera plane observandum, ad diversam, pro singulis Aetatibus, cogitandi, sentiendi et loquendi rationem clare dignoscendam, denique ad varia dicendi genera ediscenda conducant, simulque praecepta expedite, integre, eleganterque scribendi ministrent. Orales dein exercitationes crebraeque repetitiones et lectiones Auctorurn una cura assiduo compositionis exercitio, ad latine loquendi scribendique usum expeditum, locupletem, accuratura tirones assuefacient.
Quod ad linguam Graccam attinet, cui congruens locus in studiorum ordine est tribuendus (Studia Latinitatis, art. VII), eadem ratio usurpatur: grammatica scilicet in omnibus suis artibus et diachronico ordine ac secundura dialectorum varietatem explanatur; eamque crebrae exercitationes comitantur, quae praesertim in translationibus ex gracco sermone in latinum consistunt.2. - DISCIPLINAE AD AUCTORES PERTINENTES
Sermo hic est de exponendo litterarum sive Latinarum sive Graccarum historico processu; quod ut habeatur, hac ratione disciplinae dispertiuntur:
a) Litterae Latinae inde ab initiis usque ad nostra tempora; nempe: Classicae - Christianae - Medii Aevi - Humanisticae - Latinitas ecclesiastica et curialis - Latinitas recentioris aetatis.
b) Litterae Graecae: Classicae - Christianae - Byzantinae.Ratio vero has disciplinas docendi sane expostulat non solum historicam expositionem, sed etiam lectionem, explanationem, interpretationem operum praecipuorum cuiusque aetatis Auctorum. Propterea, quo facilius hoc obtineri possit, duplex in litteris docendis, sive classicis sive christianis, cursus instituitur, generalis scilicet et monographicus, eo consilio, ut in illo per historicum formarum litterarum processum peculiaritates quoque cuiusque aetatis linguae et, si res postulet, singulorum Auctorum, explanentur, simulque, crebris congruentium locorum lectionibus, quaestiones criticae, historicae, stilisticae, omnia denique, quae ad Auctorum indolem pertinent, comprobentur; in monographico autem quaedam selecta opera alicuius praestantioris Auctoris amplius ac penitius explorentur.
Ad rationem praesertim quod attinet docendi Latinitatem, sive ecclesiasticam et curialem sive recentioris aetatis, dicendum est cam non modo spectare ad quaedam potiora utriusque Latinitatis documenta legenda et explananda, sed etiam, ac maxime, ad peculiaritates linguae addiscendas, ad exempla scripto et ore imitanda, ad liberas compositiones conficiendas.
Sic, eminentiora totius Latinitatis monumenta adeundo, efficitur, ut mira sive humani civilisque cultus sive Ecclesiae doctrinae progressio plane intellegatur.3. DISCIPLINAE AD SUBSIDIARIAS NOTIONES SPECTANTES
Harum disciplinarum aliae amplissimos civilis vitae aspectus cultusque gradus ostendunt, quos ipsa litterarum studia fideliter exprimunt, aliae praecepta docent subsidiaque praebent ad scientificas pervestigationes faciendas.
4. - DE INSTITUTIONE IN ARTE DOCENDI.
Ex hodiernis didacticae methodis in linguis docendis, iam passim effusius adhibitis - quae nostris diebus magis magisque aestimantur atque ad recentiora scientiae paedagogicae praecepta scite accommodata apte excoluntur -, facile conici potest necessitas instituendi peculiarem didacticae disciplinae scholam, quae veluti alumnorum formationera compleat eosque ad docendum paret.
Praesertim vero in Litt. Apost. Studia Latinitatis Paulus VI magnopere hortatur, ut ii, quibus docendi munus erit deferendum, sint non solum abundanti eruditione exculti, sed etiam ad animos discipulorum. capiendos habiles, docendi vias persequentes, non in experimentis tantum. vel in memoria positas, sed rationi etiam convenientes, atque adeo simul exquisitiore antiquarum disciplinarum cognitione, simul a r t e i n f o r m a n d i a l i o s sint imbuti.
Quapropter, quamvis singuli professores in tradendis suis cuiusque disciplinis efficaces vias proponant tum distribuendi materiem tum praelectiones habendi, tamen in ipsis Summi Pontificis verbis plane significatur in Instituto peculiarem docendi scholam esse instituendam, quae didacticae alumnorum formationi provideat.denda-
Itaque in huiusmodi schola hacc praecipue erunt tra-
Psychologiae principia in docendo discendoque requisita;
- Historia didacticae linguarum classicarurn;
- Didactica linguarum classicarum.Qui igitur futuri sunt magistri, hac solida eruditione congruentique didactica formatione xculti et informati, vivam illam et locupletem Latinitatem discipulis tradere valebunt, quae re vera et ad eorum animos alliciendos et ad surgentia ingenia conformanda aptissima sit.
5. - LINGUA IN INSTITUTO ADHIBITA
Lingua in Istituto adhibita Latina erit. cum igitur Latinae linguae usus in singulis tradendis disciplinis, etsi Auctores latinos directe non respicientibus, unus sit, fiet, ut cunctae ad eundem finem assequendum naviter conspirent: habendi Latinam linguam scientia et usu perceptam.
6 - LATINAE LINGUAE PRONUNTIATIO
Quod ad pronuntiandi rationem attinet, quamvis nihil detrahendum sit ei, quam « classicam » vocant' quaeque, culn sit in pluribus celsloribus praesertim scholis recenter restituta, utique cognoscenda est, attamen, ut lam S. Pius X et Pius XI monuere, ea pronuntiatio, uniformitatis causa, in usu retineatur, quae « romana » dicitur, quippe quae non modo « intime conexa sit cum instauratione cantus gregoriani, ad cujus numeros modosque formandos multum valuit usitata eo tempore ratio accentuum et pronuntiationis linguae latinae », et maxime apta « ad unitatem liturgicam in dies solidandam », sed etiain sit in usu numquam intermisso in Ecclesla et in plurium gentium scholis a saeculo circiter quarto, ita ut fere internationalis seu communis evaserit; sitque insuper pronuntiatio, qua legebantur ecelesiastica documenta cum exarata sunt, qua igitur legi etiamnune debent. (Ordinationes ad Const. Apost. Vet. Sap., cap. I, art. IV).
CURSUS ACADEMICUS
Cursus Academicus, iis spectatis omnibus, tum quac in Constitutione Apostolica Veterum Sapientia ad sacrorum alumnos instituendos praecipiuntur, tum quae in Litt. Apost. Studia Latinitatis, praesertim art. VIII, decernuntur, sive Latinas sive Graecas litteras comprehendit, idemque ad Gradus Academicos ducit.
Eius igitur studiorum curriculum, iuxta quae eodera articulo statuuntur, quattuor annorura spatio continetur: ita ut qui duos annos studiis laudabiliter operam dederit, Baccalaureatum, uti dicunt, adipisci possit; qui tres, Licentiam, qui vero quattuor, Lauream.1 - DISCIPLINAE TRADENDAE
Universo doctrinarum ordine inspecto, tres habentur classes disciplinarum, principalium scilicet, auxiliarium et specialium, quae omnibus, qui Gradus Academicos consequi cupiunt, frequentandae sunt.
a) Disciplinae principales:
Grammatica historica linguae Latinae
Institutiones syntaxis et stili Latini et exercitia loquendi et componendi
Litterae Latinae classicae
Litterae Latinae christianae
Litterae Latinae Medii Aevi
Latinitas ecclesiastica et curialis
Grammatica diachronica linguae Graecae et dialectologia
Litterae Graecae classicae
Litterae Graecae christianaeb) Disciplinae auxiliares:
Historia linguae Latinae
Historia Romana
Historia Religionis Graecorum et Romanorum
Institutiones luris Romani
Archaeologia et Epigraphia
Geographia et Topographia
Didactica linguarum classicarumc) Disciplinae speciales:
Litterae Latinae humanisticae
Latinitas recentioris aetatis
Historia Philologiae
Historia traditionis et criticae textusAliae quoque speciales discíplinac aliique peculiares cursus in generali studiorum ordine quotannis proponuntur; ex quibus Audítores unum. alterumve eligere possunt. Quot autem. ex his disciplinis vel cursibus Auditores celebrare teneantur, in ratione studiorum opportune statuetur.
Ex disciplinis quasdam exempli causa hic memorare sufficiat:
Linguistica indoeuropaea
Elementa linguae Sanskritae
Origines linguarum Romanicarum
Palaeographia Latina et Graeca
Papyrologia Latina et Graeca
Auctores vel textus Latini selecti
Auctores vel textus Graeci selectiQuaestiones vel loci selecti de Auctoribus christianis tum Latinis tum Graecis
Quaestiones de re metrica et prosodica sive Latina sive Graeca
Quaestiones de Philosophia tum Graeca tum Romana2 - PECULIARES EXERCITATIONUM SCHOLAE
Ut in Litt. Apost. Studia Latinitatis praescribitur, ad Gradus Academicos nemo traduc! poterit, nisi prius disciplinarum omniurn, quotquot imperatae sunt, periculum fecerit, pariterque s c r i p t a s e x e r c i t a t i o n e s subierit.
Propterea fere omnes disciplinae, sive primariae sive secundariae, peculiares exercitationum scholas secum ferunt, quarum una saltem singulis annis eligenda ac frequentanda erit, vel plures, ad normas in studiorum ordine praeceptas.
In his scholis alumni praccipuos hermeneuticae philologicae fontes accedere, bibliographíca repertoria interpretar¡, criticas textuum quaestiones solvere, aliaque id genus addiscere assuescent; praesertim vero apta ratione ac magistris moderantibus scientificae inquisitioni initiabuntur.
RATIO STUDIORUM CURSUS ACADEMICI
PROSPECTUSAnno I horae
in bebd.Anno II horae
in bebd.Anno III horae
in bebd.Anno IV horae
in bebd.Phonetica et morphologia historica linguac Latinae 3 Syntaxis historica linguae Latinae 3 Historia linguae Latinae 3* - - Institutiones syntaxis et stili Latini et exercitia loquendi et componendi 3 Institutiones stili Latini et exercitia loquendi et componendi 3 - - - - Grammatica diachronica linguae Graecae et dialectologia 3 - - Exercitatio maior - - - - Litterae Latinae classicae: - Litterae Latinae classicae: - - - - - - cursus generalis 3 - cursus generalis 3 - - - - - cursus monographicus 2 - cursus monographicus 2 - - - - - - Litterae Latinae christianae: - Litterae Latinae christianae: - - - - - - cursus generalis 3 - cursus generalis 3 - - - - - cursus monographicus 2 - cursus monographicus 2 - - - - - - Litterae Latinae Medii Aevi: - Litterae Latinae humanisticae 3 - - - - - cursus generalis 3 - - - - - - - cursus monographicus 2 - - - - - - Latinitas ecclesiastica et curialis 3 Latinitas recentioris aetatis 3 - - Litterae Graecae classicae: - Litterae Graecae classicae: - - - - - - cursus generalis 3 - cursus generalis 3 - - - - - - - cursus monographicus 2 - - - - - - Litterae Graecae christianae: - Litterae Graecae christianae: - - - - - - cursus generalis 3 - cursus generalis 3 - - - - - - - cursus monographicus 2 Historia Romana 3 - - - - - - Historia Religionis Graecorum et Romanorum 2 Didactica linguarum classicarum 3 - - Geographia et Topographia 3* Institutiones luris Romani 2 Historia traditionis et criticae textus 2 - - Historia philologiae 3 Archaeologia et Epigraphia 3 - - - - - - Disciplina specialis libera Disciplina specialis libera Disciplina specialis libera Summa horarum in hebdomada per annum 24 Summa horarum in hebdomada per annum 24 Summa horarum in hebdomada - Summa horarum in hebdomada - - - - - - primi semestris 24 - primi semestris 17 - - - - - alterius semestris 21 - alterius semestris 5 Summa examinum 8 Summa examinum 8 Summa examinum 7 Summa examinum 6 * asteriscus indicat horas in hebdomada per semestre tantum. CURRICULA BREVIORA
Quo plenius Institutum ea peculiaria munera explere valeat tum recte magistros conformandi, qui ad humaniora studia in scholis cuiusvis ordinis et gradus sive in Seminariis sive in ecclesiasticis Collegiis sint idonei, tum probe eos instituendi, qui ad quaedam officia in Curiis exercenda sint destinati, Litterae Apostolicae Studia Latinitatis specialia quoque curricula peropportune condenda decernunt. Etenim art. IX haec praccipiuntur:
Ut quorundam discipulormn necessitatibus serviatur, ita universus studiorum ordo opus est digeratur, ut praeter plenum cursum, quo quis ad Lauream perducatur, b r e v i o r a iis parentur eurricula, qui pecullaria consectantur diplomata studi! in litteris vel Latinis vel Graecis collocati.
Propterea iuxta suam cuiusque studii indolem haec tria curricula instituta sunt, quac, rite absoluta, ad sua quaeque Diplomata conducunt:
1) Curriculum Latinitatis ecclesiasticae et curialis, duobus annis peragendum;
2) Curriculum Litterarum Latinarum, omissis Graecis, tribus annis peragendum;
3) Curriculum Litterarum Graecarum, omissis Latinis, duobus annis peragendum.1° CURRICULUM LATINITATIS ECCLESIASTICAE ET CURIALIS
Huiusmodi curriculum eo consilio institutura est, ut ii, qui vel ad decreta et iudicia scribenda vel ad epistolarurn commercium exercendurn in Consiliis Sanctae Sedis, in Curiis dioecesiurn, in Officiis Religiosorum Ordinum destinantur (Vet. Sap., art. 6), pares honestissimo officio exsisterent linguarn Latinam... ad maiorum exemplum scribendo usurpandi (Stud. Lat., prooem.).
DISCIPLINAE TRADENDAE:
a) Disciplinae principales:
Litterae Latinae christianae
Litterae Latinae Medii Aevi Latinitas ecclesiastica et curialis
Institutiones syntaxis et stili latini et exercitia loquendi et componendib) Disciplinae auxiliares:
Litterae Latinae humanisticae
Latinitas recentioris aetatisc) Disciplinae speciales:
Historia linguae Latinae
Historia scriptorum Curiae RomanaeDisciplinae speciales liberae aliique peculiares cursus quotarmis in ratione studiorum a Consilio Instituti praefinientur.
RATIO STUDIORUM CURRICULI LATINITATIS ECCLESIASTICAE ET CURIALIS
- PROSPECTUS -Anno I horae in hebd. Anno II horae in hebd. Historia linguae Latinae 3* Institutiones syntaxis et stili Latini et exercitia loquendi et componendi Exercitatio maior
3* Litterae Latinae christianae: - cursus generalis
- cursus monographicus
Latinitas ecclesiastica et curialis
Litterae Latinae humanisticae
Latinitas recentioris aetatis
3 2
3
3
3
Litterae Latinae Medii Aevi: - cursus generalis
- cursus monographicus
Latinitas ecclesiastica et
curialis
Litterae Latinae humanisticae
Latinitas recentioris aetatis
3 2
3
3
3
Historia scriptorum Curiae Romanae 3* . . Disciplina specialis libera Disciplina specialis libera Summa horarum in hebd. utriusque semestris 20 Summa horarum in hebd. per annum 17 Summa examinum 7 Summa examinum 7 * asteriscus indicat horas in hebdomada per semestre tantum. 2° - CURRICULUM BREVIUS LITTERARUM LATINARUM
Ut sacris Seminariis aliisque Collegiis ecclesiasticis quam, primurn parentur idonei magistri Latinae linguae docendae, brevius peculiare curriculum Latinarum Litterarum, tribus annis peragendum, instituturn est; in quo, praecipuis videlicet Cursus Academici disciplinis iure retentis, omittuntur tamen studium. Litterarum Graecarum disciplinaeque illae speciales et exercitationum scholae, quae ad inquisitionem scientificam addiscendam potius destinantur.
DISCIPLINAE TRADENDAE:
a) Disciplinae principales:
Grammatica historica linguae Latinae
Institutiones syntaxis et stili Latini et exercitia loquendi et componendi
Litterae Latinae classicae (cursus generalis)
Litterae Latinae christianae (cursus generalis) Litterae Latinae Medii Aevi (cursus generalis)
Latinitas ecclesiastica et curialisb) Disciplinae auxiliares:
Historia Romana
Historia linguae Latinae
Historia Religionis Graecorum et Romanorum
Institutiones luris Romani
Archaeologia et Epigraphia
Geographia et Topographia
Didactica linguarum classicarum
RATIO STUDIORUM BREVIORIS CURRICULI LITTERARUM LATINARUM
- PROSPECTUS -Anno I horae in hebd. Anno II horae in hebd. Anno III horae in hebd. Phonetica et morphologia historica linguae Latinae 3 Syntaxis historica linguae Latinae 3 Historia linguae Latinae 3* Institutiones syntaxis et stili Latini et exercitia loquendi et componendi 3 Institutiones syntaxis et stili Latini et exercitia loquendi et componendi 3 Exercitatio maior . Litterae Latinae classicae: . Litterae Latinae classicae: . Litterae Latinae christianae: - cursus generalis 3 - cursus generalis 3 - cursus generalis 3 . . Litterae Latinae christianae: . Litterae Latinae Medii Aevi: . - . - cursus generalis 3 - cursus generalis 3 - . - . Latinitas ecclesiastica et curialis 3 - . - . Litterae Latinae humanisticae 3* - . - . Latinitas recentioris aetatis 3* Historia Romana 3 Geographia et Topographia 3* . . Historia Religionis Graecorum et Romanorum 2 Historia philologiae 3* . . Institutiones luris Romani 2 Didactica linguarum classicarum 3 . . Archaeologia et Epigraphia 3 . . . . Duac disciplinae speciales liberae . Duac disciplinae speciales liberae . Duac disciplinae speciales liberae . Summa horarum in hebdomada per annum 19 Summa horarum in hebdomada utriusque semestris 18 Summa horarum in hebdomada
- primi semestris - alterius semestris15
12Summa examinum 9 Summa examinum 9 Summa examinum 8 * asteriscus indicat horas in hebdomada per semestre tantum. c) Disciplinae speciales:
Litterae Latinae humanisticae
Latinitas recentioris actatis
Historia PhilologiaeAd disciplinas speciales liberas cursusque peculiares quod attinet, Auditoribus optio eligendi datur quam1ibet disciplinam cum ex principalibus, tum ex auxiliaribus et liberis, quac in CUr.su Academico ceterísque curriculis proponuntur, vel etiam quernlibet monographicum cursum, ratione tamen a Consilio Instituti quotannis praefinienda. Quin potius summoperecommendatur, ut eligantur disciplinae, quac ad Graccam linguam excolendam pertinent.
3° - CURRICULUM GRAECARUM LITTERARUM
Linguae Graecae studium apud nonnullas gentes aut omnino deesse aut in dies obsolescere, nemo est qui nesciat.
Sequitur porro in sacris quoque Seminariis aliisque ecclesiasticis Collegiis, ob assimulatas studiorum rationes in publicis scholis constitutas, linguae Graecae cultum usque languescere.Romani autem Pontifices sive in documentis sive in publicis allocutionibus saepenumero exhortati sunt ac praeceperunt, ut maxima cura sacrorum alumni Litteris Graecis imbuerentur. Praesertim vero in recenti Constitutione Apostolica Veterum Sapientia, cuius executioni hoc Institutum operam navat, clare praescribitur, ut ad linguae quoque Graecae studium qui futuri sint sacrorum administri iam ab inferioribus scholis rite instituantur:
Cum autem lingua Latina slt cum Graeca quam maxime coniuncta et suae conformatione naturae et scriptorum pondere antiquitus traditorum, ad eam idcirco, ut saepe numero Decessores Nostri praeceperunt, necesse est qui futuri sunt sacrorum administri iam ab inferioris et medil ordinis scholis instituantur; ut nempe, cum altioribus disciplinis operam dabunt, ac praesertim si aut de Sacris Seripturis aut de sacra theologia academicos gradus appetent, sit ipsis facultas, non modo fontes Graecos philosophiae scholastîcae, quam appellant, sed ipsos Sacrarum Scripturarum, Liturgiae, Ss. Patruin Graecorum primiformes codices adeundi probeque intellegendi. (art. 7; cfr. etiam Ordinationes, cap. V).
Cum autem utriusque cleri instituendi Moderatores ea, quae de lingua Graeca praecepta sunt, facili negotio ad effeclum traducere non possint - praesertim ob magistrorum penuriam -, ut huic necessitati occurratur, Pontificium Institutum peculiare quoque Curriculum Graecarum Litterarum, duobus annis peragendum, constituit.
DISCIPLINAE TRADENDAE
a) Disciplinae principales:
Grammatica diachronica linguae Graecae et dialectologia
Historia linguae Graecae
Exercitationes translationum ex Graeco sermone in Latinum
Litterae Graecae classicae Litterae Graecae christianaeb) Disciplinae auxiliares:
Historia Graeca
Historia Religionis Graecorum et Romanorum
Litterae Graecae Byzantinae
Didactica linguarum classicarum.Ad disciplinas speciales cursusque liberos quod attinet, ea conferantur, quae pag. 41 dicta sunt.
RATIO STUDIORUM CURRICULI LITTERARUM GRAECARUM
- PROSPECTUS -Anno I horae in hebd. Anno II horae in hebd. Grammatica diachronica linguae Graecae et dialectologia 3 Historia linguae Graecae 3* Exercitia translationum ex Graeco sermone in Latinum
Exercitatio maior3 Exercitia translationum ex Graeco sermone in Latinum 3 Litterae Graecae classicae: . Litterae Graecae classicae: . - cursus generalis 3 - cursus generalis 3 - cursus monographicus 2 - cursus monographicus 2 Litterae Graecae christianae . Litterae Graecae christianae: . - cursus generalis 3 - cursus generalis 3 - cursus monographicus 2 - cursus monographicus 2 . . Litterae Graecae Byzantinae 3* Historia Graeca 3 Didactica linguarum classicarum 3 Historia Religionis Graecorum et Romanorum 2 . . Disciplina specialis libera . Disciplina specialis libera . Sumina horarum in hebdomada per annum 21 Summa horarum in hebd.
- primi semestris
- alterius semestris22
16Summa examinum 7 Summa examinum 7 * asteriscus indicat horas in hebdomada per semestre tantum. CURSUS INSTITUTORIUS SEU PROPAEDEUTICUS
Cum multae eaedemque diversae sint pro singulis fere civitatibus rationes studiorum, atque adeo accidat, ut nonnulli ea doctrinarum supellectile, quae ad superiores scholas celebrandas omnino requiratur, non aeque sint praediti, plane quidem omnibus probandum atque laudandum videtur inceptum, quo Pontificium Institutum huic necessitati occurrendum consulit.
Nam praeter Cursum Academicum ceteraque breviora Curricula, specialis quoque Cursus Institutorius, quem vocare placet, seu Cursus Propaedeutîcus ut haberetur cautum est; in quo cursu alumnorum coetui facultas suppeditatur aut studiorum mediorum cognitiones apta via atque ratione explendi ac perficiendi, aut, si res postulabit, operam dandi, ut, pleniore acquisita doctrina ac peritia, sive ad Academicum Cursum sive ad cetera Curricula aditus fieri possit.
Ad hune igitur Cursurn accedere possunt omnes, qui sive Latinae sive Graecae linguae normativas quidem, quas dicunt, notiones, sed elatiore ratione et uberioribus exercitationibus acquirere vel solidioribus fundamentis constabilire cupiant vel debeant.
DISCIPLINARUM TRADENDARUM PROSPECTUS Disciplinae horae in hebdomada Grammatica normativa linguae Latinae 3 Exercitationes linguae Latinae ore et scripto habendae 3 Grammatica normativa linguae Graccae 3 Exercitationes linguae Graecae: translationes ex Graeco sermone in Latinum 2 Auctorum Latinorura (classicorum et christianorum) lectio et interpretatio 5 Auctorurn Graecorum (classicorum et christianorum) lectio et interpretatio 4 Antiquitates classicae 2 Ars palaeochristiana 2 Summa horarum in hebdomada 24 Summa examinum 8